457
50 PHYSICA
aequidistantes perpetuò moueri? Quantò ma¬
gis hoc mirabile, imò vt ferè impossibile vide¬
tur humano captui nostro, tantò sanctiùs atque
firmiùs, ac maiori cum veneratione tanti opi¬
ficis admirandum est nobis Christianis artifi¬
cium, qui haec arcana Dei ad lancem intellectus
humani (quod faciunt infideles) nolumus, ne¬
que debemus reuocare, vt sciamus qua ratione
id omne fiat, quod à Domino factum est. Satis
nobis fuerit fateri, omnia esse in sua potestate,
ac ipsum quaecunque voluit fecisse.
Et factum est vespere & manè dies secundus.
Qvod priùs de vno die diximus ex aliquo¬
rum sententia, obiter hoc die secundo re¬
petere non erit superuacaneum. Licet enim hic
dies dicatur à Moyse secundus, id iuxta feriem
& numerorum ordinem intelligi minimè vi¬
detur, vt audiuimus. At potiùs dicitur secundus,
vt dierum creationis perfectus numerus ille se¬
narius compleatur, qui nobis mundi perfecti¬
onem indicet, haud secus atque septenarius
coeli cum elementis copulam: item in superna¬
turalibus mentis cum corpore pacem, & in
nione quietem aeternam.
DIES