457
52 PHYSICA
illius puriores subtilioresque partes secum in aë¬
rem versas, in mediam regionem attollit? quo
quum venerit, non altiùs penetrare potest, hoc
impediente firmamento? Proinde fit vt debilis
iam factus eius calor ob nimiam extensionem,
frigoreque terrae & aquae subtilium, ac regionis
mediae, victus succumbat, ac vnà cum aëre, ter¬
raque in aquam densatione versus ignis, grauia¬
que simul omnia factarursum in terram &
quam decidant, eoque redeunt vnde prodie¬
rant. Motum hunc Physiochimistae circularem
vocant, eumque suis in operationibus vt caete¬
ros imitantur. Quatuor igiturelementa, ignis
artificio volatilia facta, recipiunt ad hunc mo¬
dum à superioribus astrorum masculea naturae
semina, per influxum ac impressionem in me¬
dia regione contingentem (demonstrantibus
idipsum meteoricis generationibus) eaque post¬
modum sui lapsu dicto, deferunt in quatuor suas
etiam matrices, vt suos concipiant foetus ac pro¬
ducant, ab exordio suae foecundationis ordina¬
tos per summum coditorem, ad omnium pro¬
pagationem quae generantur ex eis. Huius ge¬
nerationis quatuor sunt patres, totidemque ma¬
tres: alterius verò quae per solum influxum fit,
vnicus est pater, & vnica mater, sol & luna vi¬
delicet in genere, verùm in specie multa sunt
media generationum, ac tot quot sunt astralia
reliqua corpora.
Caete¬