457
GENESIS. 53
Caeterùm quid sapientes Chimistae per suam
terràm elementatam intelligant in arte sua, mi¬
nimè subticebo. Idipsum nimirum est quod Pa
racelsus per suum sal inculcare nobis voluit. In
eo siquidem quatuor elementa, vt in proprio
suo domicilio sedem habent atque mansionem.
Quod quidem experimento facili ad oculum
demonstrari potest, vt infrà latiùs.
Addam quod ad congregationem aquarum
attinet, istam discretionem sola congregatio¬
ne fieri, & non per diuisionem, vt ea quae fuit
aquarum ab aquis.
Haec porrò nullam de cętero permixtionem
partium diuisarum corpoream admittit, at be¬
ne spiritualem per influxum, vti diximus: illa
verò corpoream permixtionem suarum partium
fieri sinit, non tamen adeò absolutam, quin
trique parti sua forma locusque proprius ma¬
neat. Videmus enim aquas inferiores circum¬
quaque penetrare terram, eique permisceri, sed in
pultes reducere minimè posse: huic prouiden¬
te sagacissima natura Dei filia, per ignis artifi¬
tium in centro terrae suum officium exercentis.
Quod quidem ignorasse videntur prisci Physi¬
ci: alioqui sese in Aetneas flammas non conie¬
cissent, vt celebratus ille Physicus & medicus
sui temporis Empedocles. Nec sese Physices hi¬
storiographus flammis eisdem & fumo suffo¬
candum exhibuisset Caius ille Plinius, naturae
D 3 secreta¬