317
EPISTOLA DEDICATORIA.
terquam verus physicus, industrius chimista, operator impiger, &
non ambitiosus philosophus, qui si forte fortuna quandoque con¬
ueniant in vnum, rara mundo nascetur auis & medica phoenix. Ve¬
rùm hac tempestate nihil agitur (proh dolor) de cognoscenda in
occulto Physica, de manifesto solùm Schola disserit, non de coele¬
stibus viribus in elementis & elementatis delitescentibus, è carce¬
ribus quibus detinentur eruendis, ac ad liberas operationes proue¬
hendis, non de viuorum Anatomia, neque de charitate in fratrem.
Atqui mox atque titulus bullatus adeptus est, abiecto sanguineo pi¬
leo, de holosericeo sollicitatur anxiè, de talari veste, de gemmatis an¬
nulis, & id genus alijs. Tandem exercetur Physica pharmacaria vix
per superficialem cognitionem; solae virtutes reuolutorum ręce¬
ptorum operantur, Anatomia cadauerum immani crudelitate sę¬
uit aduersus mortuos, & loculorum maximè repletio curatur, aeger
verò si modò possit conualeat, saltem ditescat medicus. Quid mi¬
rum? hac decausa multos annos in Academijs consumpsit, in qui¬
bus didicit Medicinam auaris opes affatim polliceri ac dare. Quid
igitur medico commune est cum miseris carbonarijs & cinifloni¬
bus nil nisi sulphur vaporesque noxios redolentibus, hinc procul à
nobis (inquiunt) Vulcani teterrimi sodales. Apollinis satellites de¬
cet serena facies, blandaque manus palpatrixpulsuum, ac vestis am¬
bram, Zibetam, atque muscum spirans, animus pręterea ad stipem
magis quàm ad sanitatem propensus. Horum enim vel admiratio¬
ne sola conualescit aeger, spem sibi salutis faciens, ac melioris vitae,
dum similes angelos ad se venire de suo coelo delapsos intuetur.
Contrà verò si veniat mortis ille nuncius ater carbonum hospes,
aegris terrorem incutiens, si non mori vacet, eius tamen conspectu
solo, sit opus. Haec & similia mundus à colorum apparentijs iudi¬
cat. Verùm si consideret aeger quid sibi praesagit externus ornatus
medici, quid internus alio neglecto, statim ob oculos versabitur
sepulchrum hoc dealbatum & ornatum forinsecus, & intus scatens
(*) 3
ossibus