317
EPISTOLA DEDICATORIA.
nulli suppresso nomine proprij autoris, sibi labores alienos adscri¬
pserunt, intersertis etiam (quod pessimum est) infinitis aliorum scri¬
bentum, & praesertim aduersariorum autoris, ne agnoscerentur,
nugis, at frustra. Nam diu latere non potuit idiotica nimiùm haec
ambitio, quin facilimè detegeretur à discipulis Paracelsi magis ac
magis indies. Plaerique alij surrepticiè clamque descriptos à famu¬
lis, dominis tamen inscijs, parua pecunia corraserunt, qui postmo¬
dum ab indoctissimis hominibus rursum descriptos plus vigesies
magno pretio, toties tamque diuersis personis vendiderunt exem¬
plaria priusquam ederentur, etiam ab aduersarijs, non antea quàm
suo modo proque arbitrio corrupissent ac deprauassent, quò famam
boni viri post mortem denigrarent: omissa in plurimis negatiua
particula, vel adiecta in alijs, vt haberent ansam arguendi falsò de
contradictionibus. His necdum contenti, singula sunt perperam
interpretati contorquentes in sinistram partem iniquissimè. Ve¬
rùm enimuerò huiusmodi Sophistarum technae plusquàm mani¬
festae sunt, quibus tamen haudquaquam excusabuntur, nec effu¬
gient iudicium publicum, quin ad lydium lapidem quandoque tur¬
piter impingant. Sed in praesentia vindicias iniuriarum non susce¬
pi, nec nisi summam arcanorum Paracelsicorum hoc libello, ex di¬
spersis colligere, ac tanquam in formam compendij redigere, quò¬
quisque mox ad manum, quicquid ex eiusmodi thesauris optabit,
habeat vbiuis locorum existat, vtque ex hoc vnico admodum exiguo
tantùm emolumenti reportarequeat, quantùm ex ingenti volu¬
minum copia, de quibus ista deprompta sunt. Partitus est in qua¬
tuor partes, quarum prima narrat vires atque virtutes rerum na¬
turalium in genere, vitam, mortem, & resuscitationem: secunda
medicamentorum praeparationes simplices & compositas: tertiam
morborum internorum & externorum curas: quartaverò vocum
obscuriorum in arte passim vsui venientium, ac ab autore imposi¬
tarum elucidationes habet. Nihil adhuc omnino desideratur, prę¬
terquam