317
PRAEFATIO BREVIS
AD LECTOREM.
STATIM ab exordio visum est admonere Lectorem, ne¬
quos tanquam in fasciculum colligo Paracelsi flosculos,
varijs scriptorum suorum libris dispersos, existimet à me
veluti per somniùm excogitatos. Legat igitur quae de na¬
tura rerum scripsit autor hic, ob ingenij foecunditatem ce¬
lebratissimus, ab ijs praesertim quibus intelligitur, rudibus
verò duntaxat inuisus: istorum quis veritatem non perse¬
quitur? Legat (inquam) & reperiet quàm insigniter suos
doceat aenigmate vario, quos habere discipulos voluit, & experiri quemadmodum suae
tractationis medullam vt è cortice nucleum assequerentur, ne quidem indignos ad¬
mitteret in album suae scholae. Quanquam futurum certò praesciuit, vt eius aduersarij
ex nudo literae sensu captarent ansam calumniae. Nihilominus quàm hac de causa re¬
moratus, quinimò potiùs alacri non minus animo, quàm foelici admodum successurem
aggressus est, haudquaquam in dubium reuocans, quin veritas per seipsam efficacissi¬
ma, vnà dierum in lucem esset emersura. Quamobrem de sanitatis conseruatione tra¬
ctaturus, primùm omnium à generatione pygmei spagirici, qui malè sanum pygmeum
hominum, regeneratione quadam artificiali simul & naturali, transmutaret in gi¬
gantem robustissimaevitae, coepit initium, tanquam à praecipuo vitae conseruationis ar¬
cano. Deinceps per minora particularia discurrens, in transmutationem abdidit omne
quod priùs palam fecerat, arcae tamen claue suis, & non alijs, tradita per mysterium.
Inter alia docere nos intendit vitam rerum externarum, ad nostrae vitae propagatio¬
nem maximè conducere, ac ea imprimis opus esse. Quandoquidem externa virtus re¬
rum internam hominis labantem vitam subleuat (libera tamen à suis compedibus)
longè foeliciori successu, quàm per nutritionem ex ordine praescriptoque naturae consue¬
to. Similia nanque similibus maximopere corroborantur, ad resistendum aduersarijs
dissimilibus & contrarijs inimicis. Quis (quaeso) reuocabit in dubium, saltem physi¬
cus, ob inaequalitatem ordinarij nutrimenticum primo humanae vitae subiecto spiritum
pariter vitae consopiri, ac debilitari magis ac magis indies, vsque dum paulatim ac tan¬
dem prorsum deficiat, indeque morbo dari locum, rimamque fieri per quam in monarchiam
aequalitatis irrepat? Verum enimuerò, quia necessariò corporis humani membra &
elementa quaeuis impura, sibi similibus impuris nutriri oportet, non secus atque puris
purioravit alium facultatum subiecta, sagax natura cibum vtrisque non separatum or¬
dinauit, alioqui solae vitae facultates vna cum suis vehiculis, & non corporalia crassiora
membra secunda vitae subiecta nutrirentur. Proinde fieri non potest hac via naturalis
nutritionis,
(*) 4