131
mentionem feci libro 2. cap. 12. causam inuestigationis ipsius
fecisse ut haberemus suum colorem, dicens. Albertus lib. 4.
Metheororum, tractatu 3. cap. 18. in mentione supradicti fumi
aut vaporum dicit, per naturam mixti, siccum continere humi¬
dum, ut sine ipsa in uaporem exhalare non possit, humidum uero
sicco addit quandam subtilitatem ut cum ipso auolare possit.
Et nos diximus adhuc lib. 1. cap. 10. ipsa corpora, hoc est, sulphu¬
ris species, simul cum spiritibus, scilicet mercurialibus fugere
ab igne, hoc est imi spiritus fixi non sunt, inseparabiliter uero
commixti sunt in profundo corporum, superat enim pars uola¬
tilis partem fixam. Praeterea dicit Arnoldus in Rosario, illum
qui non nouerit aurum conuertere in argentum, nunquam posse
argentum in aurum conuertere è contrario.
DEMO: Quomodo argentum in aurum possit conuerti
scire permaxime cupio, ut uero aurum in argentum conuerta¬
tur parum aueo.
GEBER. Philosophus Senior scribit, ueteres philosophos
cum dicerent dealbate aurum, communem aurum non intelle¬
xisse. Quum uero philosophorum aurum quod rubrum est
dealbatur, dicitur in argentum conuersum esse, & argendum no¬
minatur. Idem de sulphure intelligendum, conuersum uero in al¬
bedinem, postea uero longa decoctione ruffescens, dicitur ar-
gentum in aurum conuersum esse, Praeterea in libro Turbae
philosophorum scriptum est, nullam tincturam fieri posse nisi
ex prędicto nostro aere, hoc autem nisi conuertatur in albedinem
donec tinctura fiat, nihil efficies.
DEMO: Fateor me tibi haud parum debere, obligatumque esse
quàmplurimum atque deuinctum tanto beneficio, quod tanti se¬
creti me feceris participem, fui enim hactenus cum multis in eo
errore, ut crederem Elixir, & aurum potabile ex auro commu¬
ni fieri debere.
GEBER. Quemadmodum pueri, ita tu rebus quoque aspe¬
ctu pulchris delectaris. Nostra autem quinta essentia ex lapi¬
de turpi & deformi fit primo intuitu, interius uero in occulto
pulcherrimo,
DEMO: