69
42
IOANNIS DE RVPESCISSA
De sexta operatione, rubificatione scilicet
lapidis albi
CAPVT VIII.
Operatio sexta lapidis docet lapidem iam completum ab
albo perfici ad rubeum, nihil penitùs addito vel remoto.
Sic extrahe de vase praedicto, quod vocatur ouum Philoso¬
phorum, & Magister Arnoldus dicit, quòd lapis noster est re¬
clusus in ipso vase, vt Christus in sepulchro. Et accipe tunc par¬
tem vnam istius pulueris, & serua eam ad partem, cum quo¬
poteris conuertere omnia metalla imperfecta in veram lu¬
nam, & aliam partem claude in vase supradicto vt priùs, & for¬
tifica ignem, vt Magister Arnoldus ait, qui dicit, quòd post¬
quam lapis peruenit ad perfectam albedinem, non metuit
poenas ignis, quoniam non est in eo periculum aliquod si de¬
deris ignem fortem, quoniam sic est ei necesse. Cuius causa est
qui se per ignem lentum digeritur, ad album non potest de¬
coqui sulphur inuisibile absconsum vitriolo, scilicet spiritus la¬
tens sub albedine lapidis, sed digeritur spiritus Mercurij in illo
igne ad album, quapropter necesse est ignem augeri, vt attin¬
gat profundiùs, & digerat tincturam rubedinis, sulphuris vi¬
trioli latentis, & faciat ipsum exteriùs per vigorationem ignis,
& sic per vim ignis vertitur in rubeum, nihil ei aliud addendo,
& sic ascendit de sepulchro clausus rex maximus, & resurrexit
à mortuis, cum corona in capite fulgentissima, vt dicit Magi¬
ster Arnoldus. Sed nota quod in duobus vasis, scilicet tale
opus lapidis potest fieri & operari ad album, & ad rubeum,
cum vno igne & vno furno, nisi quòd vas àd album extrahas
albedine induta, & vas ad rubeum notabiliter aucto vt dixi:
& nota quòd aliqui solùm hoc operantur opus de lacte virgi¬
neo, & elemento igneo, & aërio non curant, & est opus eo¬
rum solummodò per nobilissimum lac virgineum. Aliqui com¬
miscent tria elementa simul, vnum pondus ignis, quatuor pon¬
dera