69
43
LIBER LVCIS.
dera aëris, octo pondera lactis virginis, & hic modus est for¬
tior ad rubeum, debilior ad album, & istis tribus modis potest
fieri simul in vno vase de solo lacte virgineo ad rubeum. Et in
alio vase, ex tribus elementis, vno furno & vno igne. Et vide¬
bis si probabis diuersis modis magna miracula, quae collata
sunt ab altissimo Deo, & de hoc opere nunquam fuit ante me
alius qui ita clarè loqueretur veritatem. Etenim magni Philo¬
sophi quibus hoc secretum ac magisterium fuit reuelatum,
coniurati fuerunt horribili maledictione Dei, vt nulli homi¬
num hoc opus diuinum modo aliquo declararent, ne hoc se¬
cretum ad manus prauorum hominum deueniret. Sed ego
non curo talium maledictionem: quare istud secretum, non
reuelo hominibus nequam, sed reuelo ecclesiae Dei, & per¬
fectis Christianis, & Deum timentibus, vt succurrant paupe¬
ribus, & praecipuè euangelicis, & ecclesijs, vt viduas, pupillas,
& orphanos visitent, in necessitatibus & tribulationibus, &
haec est sexta operatio.
De septima operatione, quae est de proiectione
CAPVT IX.
Septima pars huius operis est practica virtutis istius elixe¬
ris, scilicet medicinae perfectae, & virtus istius elixeris ad al¬
bum est, quod conuertit Mercurium, Iouem, Saturnum, Mar¬
tem, & Venerem, in veram Lunam, & virtus medicinae per¬
fectae ad rubeum est, quod praedicta corpora & lunam con¬
uertit in solem, & sic fit. Pone Mercurium in crusibulo, & ca¬
lefac ipsum tam diu quòd Mercurius quasi bulliat & fumet,
postea proijce super ipsum sic bullientem Medicinam albam,
vel rubeam vt vis, & da ei ignem fortem, ac si velles fundere
lunam, & habita competenti decoctione, extrahe ipsum, & si
haberet colorem multum, vel si esset frangibile, tunc est, per¬
fecta medicina, & tunc proijce super alium Mercurium, quo¬
usque color & malleatio tibi placeat, & super quot pondera
cadat, experientia te docebit, quoniam aliquando cadet super
F 2
multa