97
11
QVADRIGAE AVRIFERAE
PRIMA ROTA,
Tractatus de
PHILOSOPHIA METALLORVM,
à doctissimo & experto viro
anonymo conscriptus.
De Auro.
SOL, caeterorum metallorum prin¬
ceps, per decoctionem suam per¬
fectissimam fit totum depuratum,
quod arguit siccitas pororum, &
sonus inter acutum & grauem.
Coccineus ignescit, & quamuis
millies examinatum parilitatem, & grauitatem suam
opulenter seruat. Amicatur argento viuo plus cae¬
teris metallis; non tantùm quia sit pars naturae eius,
sed appetitus sicci & humidi, huius complexus can¬
sa est. Habet sal, quod est viscus eius. Ex sale fit
oleum, quod vocant sulphur philosophorum. Si
eum in calcem dissolueris, habet ignem, per quem
accidit vt nulli misceatur; quod non est proportio
cum caeteris. Substantia eius, est spiritus eius; sed
ei corpus accidit cùm in sale retinetur: à primordio
autem sui spiritus habet hoc; & accidit vt omnibus
metallis communicet, sed praecipuè & depuratius
cum aere, vt patet ad oculum in dissolutionibus. Nec
ignores a sanguine Mercurij decocto florem pro¬
duci, cuius fructus est auri spiritus.
Nisi animum intelligentiae ad os meum appo¬
sueris,