97
12
QVADRIGAE AVRIFERAE
sueris, studiose speculator, frustra laborabis. Opor¬
tet enim te penitùs rimari & intelligere, quae de¬
mum facturus es, & diligenter ac profundè vnum¬
quodque verbum primi eloquij dirigere. Non enim
per parabolas, & aeuigmata quae vidi, & experimen¬
to comprobani; sed apertis scientiae documentis
aperio; quae nisi appraehendis sana mente, non de¬
sudes vlterius. neque hoc satis, nisi diuina bonitas
suffragetur.
Mercurius & sulphur coëundo sicut mas & fae¬
mina, nedum in metallis, verùm etiam in lapidi¬
bus pretiosis generationem faciunt. Sulphur qui¬
dem abundè igneum est & siccum, Mercurius ve¬
humidus. In ventre terrae, & matrice aquae con¬
cipiunt, sitque ex vtriusque coniunctione quasi ex
spermate foetus, sine embryo, qui paulatim nutritur
ex puritate Mercurij, sonente sulphure parre suo:
siquidem vas siccum erit, quod est locus eius coniun¬
ctionis, & bene densum, & in eo sulphur multum,
multumque decoctum fuerit. Pariet quidem ma¬
ter florem germinalem, quem vbere suo viscoso
nutriet, & se ei totam in cibum vertet fouente pa¬
tre. Et vbi corpus firmauerit & Sol putus effectus
fuerit, aut extenditur in lineam quasi fluens, aut
globatur intra humum in cauerna sua in massam
quantuscunque sit, aut in minutis granis diffun¬
ditur, quod in flore suo congerminatum fuit. Et
haec de generatione sua.
De imitatione artis.
QVOD intra terram perficitur, in arte perfici
potest motu temporis. Huius te modum do¬
cebo,