317
PARACELSI PRAEPARATIONES.
lis est, & occulta sua vita: quae singula bene consideranda sunt.
Vita herbarum, plantarum, atque radicum, est liquor terrae.
Vita lignorum, ipsis est insita resina.
Vita resinarum, terebinthinae, gummi omnium, & carabum, est
muscilaginosa splendensque materia pinguedinis.
Vita dulcedinosorum, vt sunt saccarum, mel, manna, cassia, etc.
est subtilis admodum atque tingens dulcedo, quae & balsamita virtus
dicitur.
Vita vnionum, est splendor, quem amittunt in calematione.
Vita corallorum & gemmarum omnium, est solummodo color
ipsorum, qui elicitur per spiritum vini.
Vita salium omnium, est spiritus aquae fortis.
Vita sulphuris, est combustibilis & foetens in eo pinguedo.
Vita lapidum & silicum, est muscilaginosa materia.
Vita marcasitarum, cachimiarum, talcorum, granatorum, comble¬
torum, & antimonij, est metallicus spiritingens.
Vita argenti viui, est calor eius occultus & internus, atque manife¬
stum & externum frigus, vt in pellicea veste videmus huius exemplum.
Vita metallorum, est insita pinguedo terrea, quam receperunt à
suo patre sulphure, quamque patefaciunt à sua liquatione perignem,
sine qua fieri nequit.
Vita magnetis, est spiritus ferri, qui etiam extrahi potest per vini
spiritum.
Vita arsenicalium, auripigmentorum, realgarium, est mercuriale
coagulatum venenum.
Vita excrementorum, est eorum foetor ingens.
Vita aromatum, musci, ambrae, zibetae, etc. est eorum suauis & in¬
gens odor, atque fragrantia.
Vita carnis & sanguinis, est spiritus salis conseruans à putredine.
Vita ossium, est liquor mumiae, de medullis.
Vita postrema hominis videlicet, est astrale balsamum, impressio bal¬
samica, coelestis & inuisibilis ignis, inclusus aër, & spiritus salis tinctus.
Huic