317
FASCICVLI TRACTA¬
TVS PRIMVS, EX PA¬
RACELSO.
CAPVT PRIMVM.
DE VITA RERVM IN GENERE.
VITA rerum omnium, spiritualis est aër ipsis in¬
situs, qui praeter externum aërem in corporibus
persistere, nequit. Est enim spiritualis essentia,
inuisibilis, & insensibilis, hoc est, sub sensum non
cadit. Nec solum modo quae mouentur, sed etiam
immota, vel immobilia per seipsa, & insensata
suo quaeque spiritu dotata sunt ab vnico suo crea¬
tore. Virtus itaque rerum, quae propriè vita dicitur, in spiritu solo con¬
sistit, & non in corpore quod mortis est subiectum, nisi per ipsum.
Spiritus item est balsamus & vita rerum corporalium omnium, vti
subiectum etiam est vitae. Nam in corruptione corporis, ab eo sepa¬
ratur spiritus, eoque sese recipit vnde est, ad aërem, videlicet chaos
vtriusque superioris & inferioris firmamenti.
CAPVT II.
DE VITA RERVM IN SPECIE.
VITA compositorum elementorum vt aquae, est eius fluxio, quasi
destituatur, est aqua mortua.
Vita quidem ignis, est aër, qui perseipsum viuit, alijsque rebus ele¬
mentatis vitam tribuit.
Terra verò per seipsam est mortua, sed eius elementum, inuisibi¬
lis est,
A