457
56 PHYSICA
inanis & vacua. Ac si diceret Moyses; Elementa
vel mundi pars inferior, siue aquae sub firma¬
mento, erant adhuc informes, nudae, ac steri¬
les, & absque vlla virtute, donec die secundo for¬
mam Deus dedisset illis suo verbo, cùm per
quarum congregationem, tùm per foecundita¬
tis inditionem. Huius nuditatem viridi vesti¬
uit amictu, & sterilitatem foecunditate reple¬
uit altissimus die tertio, à vegetabilibus, idque
minoribus, vt herbis, ad maximas arbores pro¬
gressum faciens. itidem ab infinito elemento,
terra scilicet, ad aquas & aërem. Terrę primum
ornamentum ex eis esse videtur, quae insensata
radicem oris loco in terra defixam habent, qua
recipiunt alimentum, vti peros animantia. Na¬
turae siquidem vegetabilium nutricis vbera ter¬
ra sunt, & eisdem aqua lac praebet. Quatenus
autem sexu carent, datum est eis semen in sei¬
psis; tum quae motu libero destituta sunt, coire
simul nequeunt vt locomotiua. Proinde maxi¬
delirare videntur Physici, qui sexum vege¬
tabilibus per suas appellationes maris & foemi¬
nae tribuunt. Externarum namque formarum
in naturalibus, aliqua tamen cum vel modica
differentia, similitudo duorum, vt vegetabilium,
non debet pro sexibus iudicari, sed magis ad di¬
uersas referri species. Nonnulli hunc errorem
volentes euitare, in longè maiorem inciderunt,
his sub vno & eodem nomine majus & minus
adscri¬