457
GENESIS. 57
adscribentes. Quoniam hoc ipso fatentur per
imprudentiam ignorare, cùm nominibus re¬
rum naturalium, earum vires atque virtutes, à
quibus potiùs nomina dedisse quàm ab exte¬
rioribus formis oportuit. Fatuum esse videtur,
assignare masculum specie differentem à sua ma¬
trice. Terra porrò matrix est & mater omnium
vegetabilium, at semen eorum est pater. Vide¬
te quaeso qua specie conuenire possunt istorum
parentes. Non sic de animantibus & locomo¬
tiuis, quorum vterque parens specie cum alte¬
ro conuenit.
DIES QUARTVS.
Dixit autem Deus, Fiant luminaria in firma¬
mento coeli, & diuidant diem & noctem.
Qvod superiori loco sub idea dictum, fiat lux,
repetit Moyses, at sub materia factum fuis¬
se. Quandoquidem aliud esse videtur lux, aliud
verò luminare. Non secus atque spiritus & cor¬
pus, etsi coniuncta sint in vnum, non est tamen
vnum quod alterum. Eadem ratione ferè se quo¬
dammodo habent lux & luminare, (vt crasso
tandem vtar exemplo) qua flamma & oleum
in lucerna, nisi quòd in istis consumptiuè, in il¬
lis verò perdurabiliùs. Patet equidem priùs crea¬
tam esse lucem, quàm luminare. Postquam igi¬
D 5 tur