153
37
oblectata, & splendens. Si igitur audieris il¬
lud, CVM VNA SIT RES NATVRALIS
ET VNA NATVRA, QVAE OMNIA
VINCAT, vnùm, & unam, compositum exi¬
stima: & cùm dixit, VNVM sunt omnia, hoc
autem, unum, & unam compositum existima.
an quidem ipsa una in composita dispensatio¬
ne uelut animae, & corporis temperamentum,
hoc eodem modo demomstrabit. Vnum per¬
sectum hominem, ex anima, & corpore demon¬
strasse, & in unùm consumatum. Composita
uerò natura est, cum corpus in corpus se se in
sinuans, & complectatur, & maneat. Qualitas
enim sola peruadens id, quod quęritur, fecit.
Quid est PERVADENS? qualitas intrinse¬
cus leniter, ac blandè extracta, & cum artificio
patefacta, & detecta, ac sub oculos cadens.
Quid haec esti? candida, & pura luna. fecit, in
quit, quod quęritur, supra montem unum:
& constituit, ac consumauit opus. Quid est
haec lunaris, & pura species? Dic reuela
pulchritudinem, & ostende eius speciem, fuli¬
go est, quae per aquam diuinam probè abster¬
gitur, & abluitur. Recte FVLIGO, dixit, ceu
[G]αἰθαλη[/G] .i. uirescens, & iuuenescens, & deco¬
re conspicua, ait enim NIHIL relinquitur,
NIHIL DEFIT, PRAETERQVAM NEBV¬
LAE, ET AQVAE ELEVATIO. Rursus
conueniunt instrumenta: tursus coniuncta
natura
Luna quod?
Fuligo
quid?