153
Nebula
quid?
Lapis quis.
natura cum separata connectitur. aquarumque
aurei fontes deriuantur. Nihil relinquitur, ni¬
hil defit. opus regimine consumatum est
PRAETERQVAM NEBVLAE. Cuius ne¬
bulae? fuliginis scilicet, quae in sublimè fertur.
quae per humorem coniungitur, atque in fa¬
uillas cum his, quae ad coelum subuolant, coa¬
ceruatur. sed ad uerba ipsa pertransibo. Nemo
haebes ingenio huc ingrediatut. nemo uirtu¬
tis expers huc inspiciat. LAPIDEM OM¬
NIBVS, NOTVM, VILEM, ET VALDE
PRECIOSVM. Quis hic lapis est omnibus
notus, & occultus? & nunc uilis, nunc precio¬
sus? Ex metallo uult rem ipsam parare. Sed
quis nam hic lapis sit, uobis lumen mysterio¬
rum cognitionem neutiquam occultabo. id
quod quaeritur in medium proferam. atque uo¬
bis huius pręparationis principium demon¬
strabo. pugnacem Venerem cum Mercurio con¬
iunge, hoc est marem, & fęminam, scilicet aes
rubeum, ingredi facias, ac tinge rubiginem au¬
ri. hoc est Isis putrescens magna, & admirabi¬
lia facit. PVGNA VENERIS, pugna est repu¬
gnantia, & contentio, quae uincit, corrumpit,
& abluit, Rursus ad propositum reuertitur,
serinonem omnem in pauca conferens. PV¬
GNAM VENERIS, PVGNAM MERCV¬
RII: Venus per lunam pugnando corrumpi¬
tur, luna per, Venerem coniuncta figitur.
pugna