97
14
QUADRIGAE AVRIFERAE
eius denotat commutationem; sicut in aere color a
vinus argenti societatem demonstrat. Ex iis duobus
fit vnius generatio, si dissolutio & coniunctio prae¬
cedant, & inter caetera metalla Soli astant.
De stanno.
STANNVM est metallum molle, inconstans, &
ignitionem non patiens. Natura cogitauit au¬
rum, vel saltem producere Lunam; cuius conce¬
ptionem lineae quaedam aureae & argenteae in eo
apparentes comprobant: sed vitio vasis, & paternae
substantiae impuritate, defecit calor, vnde digestum
nutrimentum parentum non recepit. Propterea vi¬
des in eo quandam albedinem subnigram, macu¬
losae & non euaporatae humiditatis. Signum sentis
quoque raucum, & in lamina stridorem suae crudi¬
tatis: propterea indicium non sustinet, quia humor
ille non desiccatus euolat, secum trahens quicquid
est maternum, paterno remanente, quod experi¬
mento probatur. Substantia iouis est spiritus non
fixus dissolubilium parentum spoliis, & indigesto
nexu compositus, malleabilis tamen, propter sui sa¬
lis viscositatem. Accidit autem ei cerusa, quae est flos
albedinis, vt in plumbo minium, ex quibus lapides
pretiosi natura, & arte simul operantibus, habet &
sal, quod aequat niuem, de quo oleum stans super
ignem, cuius virtus est mirabilis in opere sui magi¬
sterij.
De plumbo.
HERMES, Geber, & Raimundus mira de eo
narrant, afferentes occultum suum aurum
ei¬