97
15
PRIMA ROTA.
esse [unclear]. Sed aperiam tibi quid intellexint philosophi.
hunc satis sit te scire causam eius rubedinis, quae
eadem est, quam de stanno in causa albedinis attu¬
li. Est autem ponderosius, dolcius, & eius sal est
quasi Topacium, de quo & ex quo fit oleum no¬
bile ad lapides pretiosos.
De Aere.
Aes eodem conceptu, & vitio vasis vnde ca¬
lor euanescit, non decoctum est ad perfe¬
ctionem. Sed quaeri posset, si eadem ratio in con¬
ceptione omnium militat, cur diuersitas est in me¬
tallis? & haec ratio assignatur, quoniam sulphur non
decoctum commixtionem habet cum Mercurio,
cuius rei probatio est viriditas ab aere effusa semper:
cùm in Luna decoctius sit quàm in aere. Primus au¬
tem gradus humiditatis est nigredo: secundus viri¬
ditas, vt in Luna & Venere cernitur. Conseruan¬
tur tamen in Venere fila conceptionis, quae sunt au¬
ri spiritus, qui ex aere colligitur, & fit magis nobilis
quam in auro, quia magis est consummatus in humi¬
ditate sulphuris quàm in auro, sed difficulter colli¬
gitur, cùm non sit in maiori cohaerentia quàm aër:
in caeteris verò aeris substantialibus non est ei sub¬
iectum. Est etiam in eo quaedam pars Lunae, quae
colligitur in dissolutione sua circa vitrum, tanquam
pellis oui, quae est argentum purissimum: habet eun¬
dem loco cerusae, ex quo sit sal, & oleum, de qui¬
bus adiuncto auri spiritu, fit Elixir tingens Lunam,
sed & lapis Smaragdi, qui est Elixir nobilius prae¬
naratur.
De