69
44
IOANNIS DE RVPESCISSA
multa pondera, aliquando super pauca, sicut vnus modus ope¬
rationis transibit alium, & prout est Magister artis. Super
plumbum & stannum, proijcitur medicina fusa, & augetur
ignis vt supra. Super latonem, ferrum, & chalybem proijcitur ta¬
liter, Primò super laminas igneas proijcitur puluis, & ponde¬
ratur ad recoquendum, aut illa corpora funduntur, & medici¬
na proijcitur in ipsa fusa, & haec corpora purgatione praece¬
denti non indigent, quia medicina est quasi ignis inferni, vir¬
tualiter consumens omnem imperfectionem cunctorum cor¬
porum, & conuertit ea in suam naturam, quod est eis bonum
& finis vltimus. Et aliqui Philosophi quando volunt operari
ad lunam, proijciunt medicinam super aes aut ferrum, & quan¬
do est ad solem, proijciunt medicinam super solem purissi¬
mum fusum, & iste sol medicinatus est medicina, ad conuer¬
tendum aes vel lunam in solem. Potest autem medicina dissol¬
ui in balneo, & congelari ad ignem iteratis vicibus, & sic auge¬
tur virtus in infinitum.
De octaua operatione, in qua tractatur de ma¬
gisterio furni, & calcinatione Mercu¬
rij. Solis, & Lunae
CAPVT X.
Octaua operatio huius artis continet magisterium furni
calcinationis Mercurij, Solis, & Lunae, & sic fit. Recipè
lutum sapientiae, scilicet cretam, stercus equi, & papyrum car¬
minatum, & confice in simul, & fac furnum magnum vel par¬
uum, sicut vis, qui habeat portas, vt sit latus illius vnius palmi
circùm circa, & fac ei auriculas seu spiracula, per quae fumus
exeat, & non sursum ascendat, & postea accipe vnam laminam
ferream fortem, & adapta eam super caput dicti furni qui est
rotundus, hoc modo, quòd non elaudatur totum os furni, sed
dimittatur circa ipsum aliquod spiraculum paruum, vnde ca¬
lor posset exire, & super ipsam laminam aptabis aliquantos
gotos,