97
16
QUADRIGAE AVRIFERAE
De ferro.
FERRVM ex sulphure adusto conceptum in
ventre matris Mercurialis, non tamen propor¬
tionaliter decoctum, quia defeci: nuttimentum à
matre sua; post conceptionem enim non affuit Mer¬
cuiij substantia, sed ex ipso sulphura nutritum est.
Eius rei argumentum est difficultas fusionis, & de¬
spumatio croci, quae parumper, nisi concremaretur,
ferrum totum deuoraret; & ignitio ferri scabiosa,
est indicium multi sulphuris, & pauci Mercurij.
Accedit ei dulcedo ex cornu ceruino praeparato, ita
vt filum ex eo trahi possit. ex eo ipso crocus habe¬
tur, à quo Mercurius multi valoris ad perfectionem
pretiosi lapidis, & praecipuè Adamantis sit, etiam
oleum ex ipso tingens. De omnibus paulatim.
De natura duorum spirituum metallorum sulphu¬
ris, & Mercurij, ex quibus etiam lapides pre¬
tiosi procedunt; & primo de sulphure.
SVLPHVR est spiritus naturae generatiuae agens
in humido sibi conuenienti, conuenientibus So¬
lis, seu ignis fomitibus temperatis: cuius substantia
est incombustibilis, stans super ignem, & tingens
filios suos. Et haec diffinitio est longè aliena à cor¬
poreo illo sulphure combustibili, & malè olenti,
faedante omnia metalla, contrariamque naturam
metallorum procreante. Hoc autem quod extra¬
neum, est proprium est ad fomitem.
De