233
18 EXPLICATIONES
cipia, centrum suae Monarchiae non retinentia. Siqui¬
dem quaelibet natio ad quam peruenerunt, peculiare
cuilibet arti centrùm, suasu Diaboli, finxerut, cùm
nicum esset, ac esse debet omnium, & non plura, sicuti
non plures Dei, sed solus & vnus in omnibus.
CAP. II.
Quo declaratur, bonam partem huius sapien¬
tiae Graecos ab Aegyptijs hausisse, & abistis
ad nos deriuasse.
Postmodum vbi filius Noach tertiam mun¬
di partem occupauit à diluuio, haec ars in
Chaldaeam & Persiam vi quadam irrupit, &
inde in Aegyptum. Idipsum superstitiosi &
dololatrae Gręci cùm subodorassent, eorum
liqui qui sagaciores erant, ad Chaldaeos se con¬
tulerunt, & ad Aegyptios, vt ex eorum scholis
eandem haurirent sapientiam. Verùm enim¬
uero, cùm non arrideret eis theologicum bi¬
blicúmve legis Mosaicae studium, proprio suo
genio confisi, a recto fundamento naturalium
eiusmodi secretorum & artium exciderunt.
Exemplo patet, cùm tam fabulos è de Moysis
doctrina senserint ac titubarint. Aegyptijs mos
fuit, eiusmodi traditiones excellentis sapien¬
tiae, non nisi figuris, aenigmatibus, & abstrusis
histo¬