317
PARACELSI PRAEPARATIONES.
CAPVT IX.
DE MORTE AVRI, SVLPHV¬
re, & eius vitriolo.
EIVS laminae plures pondere trium marcarum, aut minori, sus¬
pendantur in vapore vrinae puerorum, mixtae cum vinaceis vin¬
demiarum, aut fecibus vini, & in cucurbita vitrea simul clausa, sepe¬
liantur, vel in vinaceis, vel in balneum maris ponantur, ac absolutis
diebus quindecim, vel vno & viginti, color subtilis abradatur, idque
saepiùs. Cùm huius bona quantitas collecta fuerit, coquatur in aqua
pluuiali destillata, spatula semper agitetur inter coquendum. Hac in¬
dustria sulphur auri sursum ascendet ad superficiem, innatans aquae
pinguedinis instar, colligatur cocleari argenteo tantisper dum emer¬
git. Postremò quidem euaporatione residui liquoris, vitriolum ex
auro residebit in fundo vasis, quod facile tandem, & per seipsum su¬
per lapidem marmoreum loco humido resoluitur. In duobus istis
arcanis auri, latet omnium efficacissima vis atque virtus diaphoreti¬
ca. De his lege copiosius, libro Paracelsi, de morbis mineralium fos¬
sores infestantibus.
CAPVT X.
DE MORTE MARCASITARVM, CA¬
chimiarum, talcorum, antimonij, sulphuris, & arseni¬
calium vel auripigmentorum.
MArcasitae ac similes cachimiales minerae puluerate sublimentur
cum sale, aut vitriolo, vt earum vita sursum ascendant, quae spiri¬
tus est metallicus sale congelatus. Quod reliquum in fundo manet
calcinatum, & in suum alcali postmodum redactum, nil nisi terram
cuanidam atque mortuam relinquit.
Sulphur