317
PARACELSI PRAEPARATIONES. 5
Sulphur flauum perfundatur aqua forti vehementissima, & per
destillationem abstrahatur, affundatur alia recens & abstrahatur, idque
tertiò. Tandem exiccatum ac pulueratum abluatur saepiùs aqua dul¬
ciper destillationem, ac toties donec aqua ascendat omnino dulcis
absque foetore sulphuris. Tandem reuerberetur in suos flores reuer¬
beratorio clauso, vt fit cum antimonio. Primò sublimatur album,
secundò flauum siue croceum, tertiò autem rubicundissimum, vti
cinabaris. Reuerberatum hoc sulphur tingit omnem lunam in solem
optimum, atque humanum corpus in summam sanitatem. Arseni¬
calia tamen & auripigmenta, liquefiunt cum sale nitro, & super mar¬
moreum lapidem humido loco resoluuntur in oleum, siue liquorem.
Haec omnia morti traduntur ad resuscitationem, non ita de homi¬
ne, sic enim inter ea quae sunt ipsi subiecta, quibusque dominatur, illi
quoque seruiunt ac cedunt in vsum necessarium, haudquaquam est
comprehendendus. Alia siquidem est eius habenda ratio. Ad eum
non potest mortificari modum, neque resuscitari, quo medicamen¬
ta, quae solùm ad vitam eius augendum & instaurandum parantur. In
summa, vt cuncta viuunt ei perquem, & propter quem creata sunt,
ac moriuntur, homo soli Deo viuit, moritur & resuscitatur, in cuius
glorificationem creatus est, reliqua homini viuunt, & moriuntur, &
resuscitantur in cuius vsum à Deo condita sunt, atque donata. Proin¬
de factum vt mortis hoc loco hominis nulla fiat mentio. Medici nanque
munus & officium est, eam à monarchia hominis totis viribus, toto
conatu, & mente tota, totoque studio proculabigere, vitam etiam vti
colonus bonus agrum foecundum, excolere. Hoc libello nil nisi vita
quaeritur, nec alia de causa mors tantisper in eo recensetur, praeter
quam in admonitionem cordati hominis vt vigilet, ne fur & latro
mors nocturnis irrumpentibus vmbris malis, perfodiat atque sup¬
plantet domum eius, & si qua facit impetum crudelis hic inimicus;
resistat strenueque repellat, arma, & quae sibi ad hoc bellum necessa¬
ria sunt, exhibentur. De instauratione, & innouatione tamen vitae
hominis cùm potissimùm agatur, & haec non probè fieri queat nisi
B praecedat