233
24 EXPLICATIONES
ac sensualiter, ab operationibus suis. Talis in¬
fluentiarum coelestium coniunctio, vel impres¬
sio, qua operantur in inferiora corpora coele¬
stes vires, Gamahea Magis, vel matrimonium
virium & proprietatum coelestium cum ele¬
mentaribus corporibus, dicta fuit olim. Inde
fluxerunt excellentissimae commixtiones cor¬
porum omnium coelestium atque terrestrium,
Solis videlicet ac planetarum, item vegetabi¬
lium, mineralium, & animalium. Diabolus
tentauit conatibus totisque viribus, eiusmo¬
di lucem obfuscare. Nec in totum sua spe fru¬
stratus, cùm totam Graeciam ea priuarit, &
ius loco speculationes humanas, & meras blas¬
phemias in Deum, & filium eius, gentium
introduxit. Magia vtique suam ex diuino Ter¬
nario, & ex Trinitate Dei duxit originem. Et¬
enim creaturas omnes hoc Ternario Deus in¬
signiuit, ac digito suo Hieroglyphicum hunc
Ternarium ipsis insculpsit, vt nihil etiam in
rerum natura valeat assignari, vel adduci, quod
hoc mysterio diuini Ternarij careat, quódve
hunc oculariter non demonstret. Creatura
quidem, nobis Creatorem ipsum intelligere
ac videre docet: vt etiam diuinus Paulus ad
Romam testatur. Foedus hoc diuini Ternarij per
totam substantiam rerum diffusi, est indisso¬
lubile: per quod etiam habemus arcana totius
naturę ex elementis quatuor. Ternarius enim
cum