IN
AVRORAM.
23
CAP.
IIII.
Quales
Magi
fuerunt
Chaldaei,
Persae
&
Aegyptij.
Multi
tentarunt
secretissimam
istorum
sa¬
pientum
Magiam,
cùm
scrutari,
tum
in
vsum
reducere.
Idipsum
tamen
hactenus
fa¬
ctum
non
extitit.
Plaerique
hac
nostra
tempe¬
state
exaltant
Trithemium,
alij
Baconem,
&
Agrippam,
ob
Magiam
&
Cabalam,
quae
mi¬
nimè
concordare
videntur,
ignorantes
cur
fa¬
ciant.
Magia
quidem
est
ars
&
facultas,
per
quam
ad
elemetorum,
corporum,
&
fructuum
eorum,
proprietatum,
virium,
operationumque
abstrusarum
notitiam
peruenitur.
At
ipsa
Ca¬
bala,
ex
anagogia,
viam
ad
Deum
hominibus
struere
videtur:
quinam
cum
ipso
agendum,
&
ex
ipso
prophetandum.
Nam
plena
est
di¬
uinis
mysterijs
Cabala,
vti
Magia
naturalibus
arcanis:
praesagia
siquidem
illa
ex
natura
futu¬
rorum
&
praesentium
effari
docet.
Eius
enim
operatio
consistit
in
creaturis
omnib.
tam
coe¬
lestibus,
quàm
terrenis
corporibus
cognoscendis
intrinsecus,
quid
in
ipsis
occultetur,
quae
vires
lateant,
cui
destinata
sint
ab
initio,
tùm
quibus
proprietatibus
dotata.
Haec
&
similia
vincu¬
lum
sunt,
quo
coelestia
terrenis
coniunguntur,
vt
oculariter
etiam
aliquando
percipi
potest
B
4