131
inueniri enim in Sole quidpiam Lunae, & in Luna aliquid Solis,
in cupro uero aurum & argentum esse in potentia sed non uisi¬
biliter, & in his ferrum, plumbum, stannum, in quibus etiam ui¬
cissim aurum & argentum reperias. Idem scribit Albertus lib.
3. de mineralibus cap. 8. dicendo Hermetem, Gilgil & Empe¬
doclem Philosophos & Alchimistas praeclaros, cum omnium
caeterorum Alchimistarum numero affirmare in omni metallo
plures esse species & naturas metallorum, alia uero occultata,
alia manifesta, alia interius, aliae exterius, aliâ uero in fundo,
alia in superficie apparere metalla, quemadmodum illi qui de
latentia formarum disputarunt, & omnem rem in omni re esse,
ut Anaxagorae placuit, dixerunt itaque plumbum interius aurum
esse, foris autem plumbum, aurum uero exterius in superficie au¬
rum esse, interius uero & in profundo plumbum, hoc eodem
modo se habere intra se cuprum & argentum & omne metallum
ad singula metalla. Praeterea dicunt non nominari exteriora
siue interiora metalla, & caeterae demonstrationes secundum sua
rum partium in toto, sed secundum proprietatem & naturam
praedominantis, cum praedominans id sibi inclusum teneat supra
quod dominatur. Hoc modo isti omnino Anaxagorae senten¬
tiam affirmare uidentur, qui singula metalla singulis metallis
inesse prodidit, & denominationem fieri à praedominante.
DEMO: Haec uidentur mihi impossibilia, & si recte iu¬
dico. horum opinio ab Alberto reprobatur.
GEBER. Tu uersaris in simili errore cum quibusdam Phi¬
losophis, qui dicebant in mundo aliam substantiam non esse
praeter eam quae uideretur. Si autem diligenter examinasses,
corrupisses & transmutasses aliquando metalla, & intrinsecas
qualitates considerasses, & diuersitatem substantiae & coloris
apparentis, haec tibi non uiderentur impossibilia. Praeterea si
tibi uidebitur Albertum hanc opinionem reprobasse, dico ab
eo nudam literam reprobatam, inuentionem autem antiquorum
& sensum allegoricum nequaquam.
DEMO: Declara mihi igitur distincte & aperte inten¬
tionem