131
tionem antiquorum, & sensum hunc allegoricum.
GEBER. Per calcinationem, putrefactionem & lotionem
reducimus nostrum metallum in sal album ut calx communis,
& multis locis appellauimus hoc calcem. Cum autem habeat
proprietatem plumbi communis, nomen plumbi inuenit. Pro¬
pterea dixit Rasis loco iam citato, plumbum in suo manifesto,
hoc est in superficie frigidum & siccum esse, hoc est plumbum &
argentum, nigrum, molle, terreum, malancholicum, acerbum,
foetidum, foemineum in actu, plumbum in potentia argentum
esse. In ipsius autem profunditate calidum & humidum, hoc
est aurum, aereum, sanguineum, croceum, dulce, odoriferum, ma¬
sculinum, in uno latere frigidum & humidum est, hoc est, stannum
& argentum uiuum siue Mercurius, aqueum, flegmaticum, al¬
bum, insipidum, remissum, foemineum, in altero latere calidum
& siccum, hoc est, ferrum & cuprum, igneum, cholericum, ru¬
brum, amarum, acutum, masculinum. Intelligis nunc nimirum
in uno metallo communi & uno metallo philosophorum, singu¬
la philosophorum metalla compraehendi, sic & de caeteris intel¬
ligendum.
DEMO: Haec mihi uidentur difficilia & obscura ualde.
GEBER. In prooemio lib. 2. dixi considerationem ea¬
rum rerum, quibus ad complementum huius operationis perue¬
niatur, auspicandum esse à diligenti inuestigatione principiorum
corporum secundum ipsorum profundum, occultum & mani¬
festum. Inimaduertas igitur secundum sententiam Rasis in li¬
bro de diuinitate in omni corpore tres esse dimensiones, altitudi¬
nem, profunditatem, & latitudinem, altitudo est quae manifesta
est, profunditas uero est occulta, latitudo medium tenet inter
manifestum & occultum, hoc est partim manifesta & partim
occulta est, istud uero sal quod plumbum appellamus, & argen¬
tum uiuum flue mercurium nondum praeparatum, & aquam
ficcam & pastillum de quo latius dixi in capitulo de descensio¬
ne, hoc est distillatione, cum in suo manifesto album sit, propte¬
rea dicitur frigidum esse, albedo enim signum frigiditatis est,
aut
H 2