329
EPISTOLA
deliberaturi plures conueniant eaque singulis ignota
praeterquam vni, cui nodum expedienti reliqua pars
assentitur, patet omnibus aliis eandem fuisse rationem
& scientiam, dum consilium hoc in ipsis dormiens,
ab eo suscitatum approbant, in quo vigilauit. Alio¬
qui nequaquam in unius omnes acquiescere senten¬
tiam potuissent, nec fateri, hunc elocutum fuisse, quae
sibi non venerant in mentem, vt illi. Quid igitur quo
glorietur habet, in ipso iudicium hoc eo momento vi¬
guisse? in aliis enim aliud, & forsitan melius, atque
excellentius, tempore suo poterit excitari, quod qui¬
dem in eo ipso dormitare continget. Contra nemo iure
conqueratur. sibi minus alio collatum, quippe qui po¬
tuit, vt somnolentè sui muneris obliuiscidormiens, ad
monere seipsum vigiliis atque diligentia, in id, quod
in se latuit aptitudinis & industriae. vel excitantibus
cum acquieuisse tum patientia, talentoque suo ad vsu
ram & fructum vti, non minus atque suffodere, &
inutiliter spernere. Huius calamitatis misertus Para
celsus, & zelo charitatis motus, neruos totos in¬
tendere nititur indies magis, ac magis (quamquam
fato cessit, scriptis vnius tamen) vt in professione me¬
dica & philosophica dormientes excitet, atqui tam¬
quam à tenebris, ad lucem reuocet. Cum itaque vide¬
ret eos ab hominibus doctos, & non ex luce naturae
(quae diuinum lumen est, in hunc magnum mundum
vsquequaque suum splendorem exercens,) speculùm
hoc ipsis ob oculos ponit, vt ex eo, non secus atque ex
libro, cernere, discere atque bonum inter ac malum,
discernere, vt verum à falso, valerent exactius & per
fectius, quam ex tam variis doctorum suorum scri¬
ptis potuerunt hactenus. Nullibi non igitur inculcat
ex