233
26 EXPLICATIONES
patet ipsam non versari supra firmamentum, neque circa
ea, quae sunt extra materiam corruptibilem, siue trans¬
ituram posita: sed solùm scrutari, et quidnam in crea¬
turis Dei, cùm coelestibus incorporeis, tum terrenis &
corporeis abditi lateat, occultarumque virium, & cui
rei destinatae sint abinitio, quas proprietatum natu¬
ras habeant, quásve possint operationes demonstrare,
docet. Non sine medio tamen, quod vinculum est, quo
coelestia terrenis influentiarum viribus coniungi pos¬
sint, similitudine sumpta quidem à naturalibus eius¬
cemodi coniunctionibus, id fieri credendum. Si tamen
coniunctio fieri debeat inter duo quae dicta sunt, operae¬
precium fuerit eius compositi, quod Gamahea dicitur
apud magos, partes cognoscere. Antea diximus coelum,
id est, firmamentum, coniungi naturaliter indies, &
in singula momenta, idque latiùs in Physicis nostris De
lucè naturae, cum inferioribus atque terrenis elementis:
modò verò supernaturaliter id fieri posse docetur, con¬
iunctione coelici ternarij, cum quaternario magico. Ter¬
narius enim quid sit iste diuinus, etiam ibidem De luce
naturae physica, satis amplè deducitur, quid quater¬
narius etiam sit, habetur. Quare his non immorandum
esse duco, sed relegandum, vbi hac de re satis amplè,
imò ad nauseam vsque lectorum indigniorum, studioso
conatu tractaui. Diuinas hic ternarius, qui nobis ob
oculos carneos à Domino Deo positus est, occultissimè
latet in omnibus creaturis, tanquam anima siue spi¬
ritus in corpore. Mentis oculis autem conspicuus est,
parti¬