233
IN AVRORAM. 27
partibus etiam in toto manentibus: quae si disiungan¬
tur, tùm demum carneis apparet manifestè. Qua¬
ternarius idipsum efficit, qui si coniungatur cum ter¬
nario, sic vt in isto quiescat, inde consurgit septena¬
rius ille Magicus in hebdomadem quietis naturalis,
in qua lux oritur mundi siue naturae, in orizonte
aeternitatis, id est, in solaris naturae constantia, quae
vinculum nobis cum Deo exhibet, hoc est, medium,
quo Dei magnalia, quadantenus per ipsum conce¬
ditur, videre cognosceréve facit. Accedente nem¬
pe diuino, supernaturalíque ternario, ad magicum
ex naturalibus consurgentem septenarium tanquam
ad idoneum habitaculum, fit regressus ad vnita¬
tem perdenarium. Hoc opus hic labor est, in septe¬
nario videlicet praeparando, vt vires & operationes
(ait) creaturarum omnium, & vsus earum, suis
arcanis, signis, characteribus, & figuris insignian¬
tur, hoc est, sibi proprijs & conuenientibus appli¬
centur. Hactenus de Magia naturali diximus. De
Cabala, quia non est nostri iam instituti, summa¬
riè duntaxat, quod ad praepositam cum Magia
differentiam attinet, sciatur ipsam in
diuinis atque spiritualibus, ac su¬
pra omnem naturam
versari.