457
64 PHYSICA
solis virtutem vniuersalem aut generalem acci¬
perent, quàm iuxta suam naturam & conditio¬
nem, quodque postmodum ad suam speciem pe¬
culiarem in elementis producendam dispone¬
ret. Quis non animaduertit singulis octenis atque
vigenis diebus lunam adire solem (suo modo)
vt ab eo tanquam à fonte hauriat vniuersalem
formam, atque vitam naturalem, eamque ab ipso
recedens, ac per singula coeli domicilia transi¬
tum faciens, deferat in cuncta reliqua lumina¬
ria minora? Ista verò (vt antea dictum) genera¬
lem formam quam acceperunt, pręparant atque
disponunt ad singularem speciem & cuique pe¬
culiarem, eamque per influxum radiorum suorum
coelum & aëra penetrantium, protrudunt in
lementa. Vnde quęfo, si non hinc, specierum in
ipsa natura tantam varietatem cernere licet
mnibus nobis per indiuidua quęque. Nosse ta¬
men quae producta naturaliter suis in coelo cor¬
respondeant astris, hoc opus, hic labor est, circa
spagiricam Astronomiam applicandus. Legi¬
tur in sacris scripturis, Salomonem saepius de
minimo vegetabili ad maximum Libani lignum
disputare solitum. Quid sibi hoc velit, iudicent
qui sublimato sunt ingenio praediti. Sapientis¬
simum hunc virum atque regem potentissimum
à Deo supernaturaliter illustratum, etiam in na¬
turalibus, de hac aliquando scripsisse tam admi¬
randa Physica, nemo potest in dubium reuo¬
care.