457
GENESIS. 63
rentur: Vt quae à sole interdiu siccitates elemen¬
tis introductae essent ob eius calorem, noctu à
luna rore coeli vicissim irrigarentur, & istius
humectatione, vt illius fomento cuncta pro¬
pagarent, ex Dei virtute solùm, sed per media
quae dicta sunt.
Et stellas.
Ob interpositionem quae est inter lumina¬
rium duorum creationem, & stellarum, vt¬
pote, vt praeessent diei & nocti: oriri posset dubium
an & stellis legendum esset potiùs, quàm & stel¬
las. Ac si hic sensus esset, vt praeessent etiam lu¬
minaria magna reliquis minoribus, & prae¬
sertim lunae respectu sui muneris & officij.
trumuis legatur, parum aut nihil à vero scopo
aberratum esse videtur in Physica, sed in Theo¬
logia stellas potiùs legendum est. Nam stella¬
rum omnium & lunae, sol ipse rex atque domi¬
nus esse scitur, ideo quia lucem istis omnibus
praebet, nec aliunde mutuari possunt. Est enim
sol fons atque subiectum lucis omnis natura¬
lis: hanc lunae distribuit alioqui suapte na¬
tura opacae, non minùs quàm reliquae stellae
mnes, quae pariter quam habentlucem, vt lu¬
na, recipiunt à sole. Nec satis fuisse videtur
stra lucem à sole habere immediatè, quini¬
mo Deus voluit vt mediatè per lunam etiam
solis