329
EPISTOLA
sanitatis in Medicina, mortis introductionum oriun¬
tur varia documenta: non aliter, & in aliis artibus,
vt Philosophia, regnorum euersiones, odia, dissentio¬
nes, & id genus alia nascuntur calamitatum omnium
nefanda, prodigiosaque monstra. Tantos errores, vt
auerteret in Medicina potissimum Paracelsus, inde¬
fesso labore summoque studio fundamenta vera iecit
(vt par est) in luce naturae, per ignem tamen inqui¬
renda: quò prodeat in lucem occultum, in quo virtus
latet medicinalis, perfecta preciosáque margarita.
Quandoquidem vti bruta, non minus elementa ho¬
minem excitant in minore globo, sicut in maiore per
firmamentum astra. Quisquis iudicio pollet ac inge¬
nio fateri cogitur ex praecedentibus, non alia, neque
potiora haberi posse fundamenta, his quae ponit ob
oculos, & quibus nititur excitare, faceréque, vt re¬
deatur ad scopum medicinae veruùm, à quo longè la¬
téque diuagatum est hactenus.
Proinde, Princeps illustrissime, cùm antè aliquot
annos, eiusdem grauissimi authoris, plerosque libros
Germanico sermone conscriptos, in gratiam earum
nationum, quae linguam hanc non tenent, Latinos red¬
didissem, ac viderem prae cunctis aliis, Gallos eo phi¬
losophandi medendíque genere delectari: eosque mul¬
tos praeclaros & egregios viros, hortari ne ab incae¬
pto desisterem: inter quos praecipuè (vt in bonis ver¬
satus artibus) Petrus Degrantrye, Illustrissimae tuae
Celsitatis, aulae magister ordinarius, hosce meos co¬
natus, summopere prouehere non distulit, eo vsque
etiam, dum Illustrissima tua Celsitas, phisicae tradu¬
ctionis, ac eorundem librorum interpretationis, ordi¬
naria functione me dignata sit, quamquam indignum
ratio