329
DEDICATORIA.
demissius rem assecuti, quod homines existant, vt
psi, etiam honore dignos existiment. Quis quaeso medi¬
cum herbae serpentariae vires docuit? nunquid lux na¬
turae per serpentem? Et fortassè primus, qui hoc ani¬
maduertit in serpente, seipsum curante laesum, rusticus
fuit: nec mirum, quod sors istorum inter syluana ma¬
gis competat. Hac via comperietur medicum & sa¬
pientem, à rustico potius, quam hunc ab illo doctum
esse. Nihil ergo reiiciendum quicquid ex luce naturae
prodit in lucem & experientiam, siue per nobilem,
vrbanum, vel ruralem virum, animaduersione sedula
sit manifestum. Abrutis igitur excitari quemque pos¬
se videmus, non minus ad virtutes, quam ad vitia,
haec a se reiicere, illas porro sibi deligere in specimen,
iuxta quod vitam & mores instituere, non est iniquum,
sed sapiente viro dignum (cum à Deo solo sit virtus
omnis, etiam in brutis) vt à cane, fidelitatem, adulatio¬
nibus abiectis & inuidia: à serpente, prudentiam, re¬
lictis insidiis: ab asino, patientiam, pigritie &
inertia neglectis: à columba simplicitatem. Nec de¬
sunt inter alia, quae Magistratum, & aequitatem ob¬
seruant, vt ex historiis suis colligere est. Quicunque
igitur ex lucis naturae libro docti sunt, etiam sapien¬
tiae filij legitimi habendi, quod ex Deo suas artes ha¬
beant. Quandoquidem diuini luminis & sapientiae
plena sunt omnia, his tamen quorum oculus est mens.
Contra qui solum imaginationibus, dubiisque suis opi¬
nionibus insistunt, vel doctrinis hominum instruun¬
tur, spurium germen vbique gentium proseminare,
singula monstrosè praeposteréque agere, ac tradere
tum suos nothos palliare sedulo curant, quatenus pro
legitimis ornati forinsecus, existimentur. Inde loco
sanitatis
4