329
GERARDI DORNAD LE¬
CTOREM PRAEFATIO.
Mirabere fortassis amice lector, Paracel¬
si Practicam, vt immensam penè molem
in atomum redigi. Si tamen considerabis
quo tendat hoc nostrum studium, Spero
non aegrè te laturum, neque hosce meos labores im¬
probaturum, quos in tui gratiam libenter subij. Vide¬
bam enim his diebus elapsis, cum essem in Gallia, ple¬
rosque de confusa huius scriptionis serie conqueri, nec
immeritò. Verum ipsos latuit vix millesimam partem
scriptorum istius autoris, in lucem hactenus prodiisse
eamque mutilam & suis membris dissutam, vt vix
liceret fragmenta seu micas de mensa decidentes, col¬
ligere. His tantisper fruimur donec maiora contingant
Consiliauit nobis Omnipotens Dominus. Illustrissimi
Principis Francisci Valesij Regij filij nunc in Gallia
fauorem ea in re non exiguum, cuius virtutibus &
autoritate licebit in Gallia quandoque videre de Pa¬
racelso longè maiora & praestantiora monumenta his
quae non sine aliquot Germanorum nostrorum increpa¬
tione eo detuli. Dicebant isti non debere me arcana Ger¬
mani viri extra solum natiuum, ad alias nationes di¬
ripere traductionibus. Qui, quod viderent ab incoepto
non desistere me, sed eo alacrius progredi, non sat scio
quo ductu, coeperunt & ipsimet, istius viri libros ver¬
tere. Quod quidem accidisse mihi iucundius posse, video
nihil, quam ex parte conatus meos porro euehi, quo po¬
tissimum spectant vtpotè, nedum in Germania verum
etiam per totum orbem terrarum (si fieri posset) vt
aegris fraternê subuenjatur. Sed redeam vndè digressus
Ea