329
Ea fuit animi mei sententia, Practicam videlicet va¬
riis dispersam libellis in vnum colligere: quo domi
lector agens, velut ex indice mox reperias, quo loco
de singulis morbis autoris mentem in Theorica debeas
consulere: vel peregrê, hoc vnico tantum perficere ac
si reliquos tecum ferres. Quamobrem ad singula rece¬
pta, marginem satis amplam tibi reliqui, in qua li¬
ceat, ex Theoria depromptas annotationes calamo ad
scribere pro arbitrio: iuxta quem etiam ordinem, vt
hunc reliquos alios Practices atque Theoriae libros
destinaui (deo dante,) perficiendos. Nec in eo solum ti¬
bi prospectum satis esse putaui, quin etiam vbi quid
obscurius occurrat elucidatione quadam, pro captu
reuelatum sit, & interpretatiunculis. Mox atque Pra¬
cticam absoluere, cuius primum librum hunc habes,
ad ipsam Theoricam pergere me videbis: eo siquidem
ordine seruato, quem autor noster instituit, potissimum
in re medica, in qua hanc ex illa, vt ex luce naturae
petendam, inuictissimis sustinet argumentis. Interea
benigne lector, his vtere pro tuis, & fruere, tanti¬
sper, dum plura paramus. Quae si haec tibi grata esse
percepero, diutius tardare non sinam, atque no¬
bis eorum sit copia. Vale, meque tibi,
non secus ac te huic professioni de¬
uinctum esse sciam,
habeto.