131
aquam omnibus dico qui aurum & argentum facere quaeritis.
GEBER. Lib. 2. cap. 17. dixi omnia corpora nostra sul¬
phurea, sulphur & arsenicum esse, Arsenicum uero Veneris no¬
mine appellatum distillatione soluitur (ut supra diximus.) Sul¬
phur autem Martis nomine appellatum distillatione non sol¬
uitur, cum in se non habeat partes salsugineas (ut lib. 1. cap. 3.
diximus) subtiliatur autem & soluitur cum sua aqua mercuriali,
quam capite de solutionibus caeteris aquis acutis adiunximus.
Ex his duabus aquis sulphureis unam accipe quam uolueris, sci¬
licet hanc quae genus & aurum dicitur, hanc da bibendam ini¬
mico tuo, hoc est coniunge illam sulphuri quod ferrum dicitur,
Diximus enim loco iam citato sulphur cum suo simili siue com¬
pari, hoc est arsenico tincturam fieri. Intelligitur autem per Leo¬
nem antiquum siue Draconem mercurius conuersus in sal, anti¬
quum uero uocant quòd incorruptibilis sit. Ex hac sententia
reliquos uersus quoque intelliges, scilicet qui soluere non poterit
subintelligendum nostrum arsenicum & mercurium nostrum,
neque subtiliare sulphur, corpus sulphureum non tangat, neque ar¬
gentum uiuum nostrum, non poterit enim fixum sulphur quod
Martis nomine appellatur, tenere uolatile arsenicum nisi per
optime commixta fuerint, & ex duobus unica substantia facta
fuerit, quod cum aqua mercuriali quam aquam uiuam appella¬
mus fieri potest, quae medium tenet in commixtione tinctura¬
rum, hoc est inter sulphur & praedictum sal praeparatum, sal
dissolutiuum appellatum. Rasis mentionem facit in suis scri¬
ptis horum sulphurum, & dicit aquam aeris solutam ad rubrum
& meliorem & fortiorem esse quàm ferri aquam, hoc est cum
ferrum sublimatum fuerit in rubedinem conuertitur, & aceto
adiecto rubicundum colorem acquirit ut sanguis. Quum gitur
sulphur Martis nomine appellatum quasi extrinsecum sit in su¬
pra dicto Saturno, Propterea in praeparatione facilius ab eo
separatur a commistione, hanc ob causam diximus lib. 4. cap. 14.
ea metalla quae paruam quantitatem mercurij habent, facilius
separari à comistione salis, & eodem loco de isto sulphure Mar¬
tis