131
tis nomine appellato, dixi Martem fusionem non habere, hoc
est non solui. Propterea cum isto sale non commisceri, quod fit
per priuationem multae humiditatis mercurialis. Propterea
cap. 10. eiusdem libri diximus, corpora ab inuicem per ista duo
examina non separari (hoc est in calcinatione sulphuris cum
acetum & sale, & in distillatione à sale & separatione) nisi per di¬
uersitatem compositionis ipsorum substantiae, nam ex ea diuer¬
fitate nascitur diuersitas fusionis, hoc est solutionis, spissitudinis
& raritatis, quae principales causae sunt separationis nostrorum
metallorum. De solo Marte autem loquendo, dico ipsum esse
igneum, hoc est sulphur ruffum calidum & siccum, & facilis
combustionis ante praeparationem, propter multam unctuo¬
sitatem cholericum propter uehementem calorem, amarum &
acutum, quum cholericus sit, est namque cholera propter indige¬
stionem cibus amarus & acutus. Dicitur autem masculinus
quòd calidus sit, & principale semen metallorum & Elixir. Ita
nimirum compraehendes in uno metallo communi omnia me¬
talla philosophorum compraehendi, & ibi aurum & argentum
esse in potentia propinqua, quum in ipso sit ipsorum semen à na¬
tura pro parte digestum & fixum, nec aliud tamen esse praeter
sulphur & argentum uiuum. Si uero huius rei certificari uoles,
considerabis ea diligenter quae lib. 2. ca. 7. & 16. & lib. 3. cap.
4. circa finem scripsimus.
DEMO: Nisi praxin uidero huius operationis non satis
capacem me sentio ut haec intelligere queam, tametsi animad¬
uertam artem naturam in multis imitari.
GEBER. Natura per decoctionem adurit terram &
quam simul commixta, & uitriolum generat, ars uero adurit
sua metalla, & redigit ea in calcem in qua uitriolum occulta¬
tum est, naturæ & artis semen, per putrefactionem autem &
separationem extranitur uitriolum & sulphur. Natura resol¬
uit suum uitriolum & exhalat duplicem fumum, ars simile fa¬
cit in suo uirriolo. Natura per sublimationem ducit duplicem
illum fumum in loca mineralia, & ipsum coniungit cum sulphu¬
re