233
32 EXPLICATIONES
CAP. VI.
De varijs erroribus in genere, quoad materi¬
am, inuentionem eius & notitiam.
Philosophi varia huic materiae lapidis no¬
mina praefixerunt occultissima, à similitu¬
dinibus allata. Hoc Arnaldus obseruans in Ro¬
sario, summam, inquit, in materiae lapidis hu¬
ius inuentione difficultatem existere. Vege¬
tabilem enim appellarunt, mineralem, &
nimalem, non iuxta literalem sensum, vti no¬
runt sapientes diuinorum arcanorum & mi¬
raculorum eiusmodi lapidis experti. Huius
exemplum prae se fert Raymundi Lullij luna¬
ria, quae flores mirandarum virtutum edit, fa¬
miliares ipsis philosophis. Haec non fuit eorum
opinio tamen, vt per eam intelligeretur aliqua
super metalla proiectio, vel praeparatio talis
inde fieret: verùm abstrusa mens philosopho¬
rum aliò spectat. Non aliter materiam suam
appellarunt nomine Martagon, cui operatio¬
nem occultam alchimisticam applicuerunt,
cùm tamen id prorsus nihil denotet pręter oc¬
cultissimam quandam similitudinem. Error
etiam non minimus in vegetabilium liquo¬
ribus ortus est, quibus mercurium coagulare
plurimi conati sunt, & postmodum fixatorijs
aquis