233
IN AVRORAM. 31
lum emerserunt omnes, quae priùs in extensione de¬
litescebant vnà cum suis formis, sub vniuersali for¬
ma, ad quam reduci posse, vt etiam ad vniuersalem
materiam, tacitè docet author hoc loco, singula. Sed
notandum, forma destructa naturali per artem, hac
minimè fieri posse, ni fortè per naturam id fiat, vt in
priorem speciem res vlla redeat, sed in aliam longè me¬
liorem, & non corruptibilem, vt priùs.
Arcanum hoc à sapientibus magis, supercoeleste vo¬
catum est, quia viderunt supercoelestes quasdam ope¬
rationes concurrere, tanquam totius generationis hu¬
ius effectrices, ac potissimas causas. Illi verò qui per
characteres occultos, & hieroglyphicas descriptiones
Persarum, & AEgyptiorum, experiundo miranda vi¬
derunt, partim intellecta, partim verò non, à suis fun¬
damentis non appellauerunt arcanum, at iuxta Py¬
thagoram lapidem philosophorum, de supercoelesti ni¬
hil sentientes. Qui autem hoc, vel quocunque modo,
sunt assecuti mysterium, occultis figuris aenigmaticis,
ac alijs adumbrarunt, vix intelligibilibus vni tantùm
inter doctissimorum millena multa millium, idque di¬
uino potiùs afflatu, quàm humanis laboribus, post quos
& intolerabiles, et senio maximo confecto ta rarus vir
adeptus fuit. Quo factum vt hinc in infinitos errores
prolapsi, quotquot fermè huic rei nauarunt operam,
alios in similem traxerint labyrinthum errorum, vt
audietur infrà in sequentibus capitulis.