233
34 EXPLICATIONES
EXPLICATIO.
Totam huius artis difficultatem, in eo consistere pa¬
làm est, quòd materia, ex qua deducendum autumant
arcanum, varijs nominib. adumbratur, ne quibusuis in¬
notescat. Potissima primaque sunt, vegetabilis, animalis
& mineralis appellationes, non iuxta literam, sed à
varijs medijs, & colorum varietatibus in opere hoc ne¬
cessarijs, & apparentibus. Exemplo sit Raymundi Lul¬
lij Lunaria, quae varios diuersorum colorum flores pro¬
fert. Maxima de hac inter chymicos versatur contro¬
uersia, nonnulli enim volunt esse herbam quandam vi¬
gintiocto foliorum duntaxat, iuxta numerum dierum
lunaris mensis siue reuolutionis, quae augmentum atque
defectum pateretur vt luna, sed à frondium dimissionibus
-& reassumptionibus duntaxat. Alij volunt esse liquorem
quendam solutorium, velut Chrysulcam. quo metalla
dissoluuntur. Caeteri propriam aquam esse dicunt suae ma¬
teriae, in quam resoluitur: cui postremae opinioni ma¬
gis, quàm praecedentib. ausim subscribere. Quanquam,
aiunt philosophi, in praeparatione multa concurrunt,
quae non intrant magisterium nostrum, sed amouenda
sunt. Nonnulli succos vegetabilium exprimunt, quibus
coagulare mercurium siue argentum viuum, conantur,
vt sunt Titimalli, Chelidoniae, &c.at quamuis efficerent
vt congelaretur, nec propterea fixus erit. Istos decipere
videtur, quod suprà capitulo praecedenti scriptum est,
videlicet per summam separationem magicam, perfe¬
ctam quandam substantiam emersuram, ex vegetabi¬
libus