233
IN AVRORAM. 35
libus substantijs in mineralia, ex mineralibus in metal¬
lica, et ex perfectis metallicis substantijs haec attollitur.
in essentiam quintam: non animaduerterunt quod an¬
tea habetur, scilicet vnitam substantiam ex creaturis
omnibus, vel vniendam esse, priusquam in terram redi¬
turam siue redigendam, vt suprà declaraui. Nemini
quicquam persuadere volo, iuuare solùm quod possum.
Qui meliùs intellexerit, in medium adferat, libenter
enim audiemus. Non veremur à doctioribus addiscere,
quod ratio verum esse demonstrat, ex apparentibus
peribus Dei. Verùm ex inanibus hominum opinionibus,
praeter eas demonstrationes. ampliùs omnino nihil ad¬
discimus, qualiscunque sit ipsorum authoritas. Liquores
igitur vegetabilium (ait) ob resinam, pinguedinem siue
potiùs terreum sulphur in ipsis existens coagulari mer¬
curium posse, falsum tamen hoc esse fundamentum. Non
intelligi vult igitur vegetabilem substantiam in mi¬
neralem transmutari, etsi dicat perfectam substantiam
ex vegetabilibus substantijs in mineralia, sic de reli¬
quis, emersuram, at potiùs vnitam in sua terra subanstiam,
debitis operationibus artis, in mineralem naturam, & hanc
in naturam metallicam, hoc est, terram in aquam siue
lunariam, & istam in ignem aëris medio, transituram.
CAP. VII.
De erroribus eorum, in specie, qui lapidem
quaerunt à vegetabilibus, vt suprà.
Alchimistarum aliquot, expressum è che¬
C 2