131
re fixo, ars similiter suum duplicem fumum coniungit cum sul¬
phure fixo. Cum uero fumus ille albus nobis magnum impedi¬
mentum esset futurum in fixione, propterea remouemus illum
& in ipsius locum accipimus mercurium uiscosum coagulatum,
quem à fecibus adustis extraximus. Propterea diximus lib. 2.
cap. 6. semper illud separari quod corpori in capello Aludilis
propinquius sicut in puluere sursum eleuatum, hoc est in aquam
solutum ab eo quod remanet in fundo uasis praeparatum, natu¬
ra quoque illud sulphur fixum lauat, simile facit ars. In lotione
autem huius sulphuris ruffi in colore uini ruffi, primo calcina¬
tur & fit nigrum propter ipsius oleaginitatem, & à Raymundo
nigrum nigro nigrius appellatur sui uitrioli. Propterea dixi¬
mus lib. 4. cap. 20. Martem in omni genere conclusionis, ni¬
gredinem & fuscum colorem creare plus tamen aut minus, quo
metallum magis aut minus calcinatum fuerit, nam per fortem
calcinationem sulphuritas adustibilis consumitur, ut lib. 3, cap.
7. ostendimus. Hac de causa omnes Philosophi maximè in
hoc conueniunt putantes illas debere esse nigras, fortasse ut pro¬
pter abundantiam sulphuris calx non uitrificetur, ab hac nigre¬
dine usque ad albedinem omnes sui caeteri colores apparent, sunt
enim albedo & nigredo externi & planè contrarij colores, &
omnes caeteri colores plane intermedij. Propterea semper in
hac praeparatione quotiescunque de gradu ad gradum aliquid de
nigredine depditur, semper color apparet minus niger, quousque
tandem ad ultimum & perfectum colorem albedinis perue¬
niatur.
DEMO: Credebam hanc colorum diuersitatem appare-
re post coagulationem Elixir, dixisti enim lib. 2. cap. 16. pro¬
prietatem esse sulphuris cum argento uiuo, colorem rubrum
creare aut citrinum secundum quantitatem commixtionis, pro¬
prietatem uero remotionis sulphuris esse, dare mercurio albe¬
dinem per ignem. Haec igitur causa est diuersitatis colorum
in ipso post ipsius coagulationem in petram siue lapidem. Hunc
uero modum loquendi non intelligo, nam cum sulphur & mer¬
curium