131
DEMO: Quamdiu durat haec nigredo donec incipiat de¬
albari?
GEBER. Scriptum est in libro Rosarij quadraginta die¬
bus continuis, nam & alteram aquam permanente nigredine co¬
opertam eam uero nigredinem ultra quadraginta dies non du¬
rare si recte & modo debito gubernata fuerit, haec à ueteribus
sub uelo fabularum poeticarum occultata sunt.
DEMO: Mirum sanè Philosophos ueteres hanc artem
tam obscuris & Chimericis figmentis occultasse, quae à nostris
grammaticis declarantur & detorquentur ad sensum moralem.
GEBER. Qui huius scientiae nullam habuerit cognitio¬
nem, non capiet rationem aut intentionem ueterum Philoso¬
phorum, fingendo tantum numerum deorum & dearum, aut
quid isti per istorum generationem stupra & amores uariasque
mutationes designare uoluerunt non intelliget. Stultum enim
esset credere haec ficta, ut morum disciplinam occultarent, quam
tanta cum laude & publice & priuatim uerbis & factis in omni
uirtutum genere adeo strenue proposuerunt.
DEMO: Si me tanti secreti faceres participem, praeter cae¬
tera tua in me collata beneficia, hoc unico me quàm arctissime
deuincires tibi.
GEBER. Ne forte credas me solum huius opinionis esse,
legas Albertum lib. i. de mineralibus, cap. 4. qui dicit. Empe¬
doclem qui longo tempore praecesserat Hermetem confirmasse
lapides creatos ex calore ardente, huius affirmationis originem
corporis ex antiqua fabula Pyrrhae & Deucalionis, in qua fabu¬
la lapides magnae matris ossa dicuntur, Ossa uero secundum
Empedoclem pro parte ex Vulcano composita sunt.
DEMO: Mihi uidentur uerba haec ab Alberto in hanc sen¬
tentiam minime dicta esse.
GEBER. Lapides à calore ardenti generati colores sunt
nostrorum metallorum ex ignis uehementia generati, & pro¬
pter duritiem ossa uocantur, & partim ex Vulcano composita
sunt, hoc est ex sulphure quod ignis nomine appellatur, quod in
ipsis