233
40 EXPLICATIONES
albus color in rubicundissimum, sanguinis
instar, abiret. Hoc ipsum in foetidissimum de¬
stillarunt liquorem, prorsum inutilem, ad
pus quod quaerebant. Alij putrefecerunt al¬
bumen & vitellum ouorum, & inde Basiliscus
generatus est, quem in rubicundissimum pul¬
uerem exusserunt, eoque tingere putabant,
cuius autor fuit Gilbertus Cardinalis in suo
tractatu. Plaerique fella boum, & aliorum ani¬
malium, sale permisto communi macerata,
destillarunt in liquorem, quo caementationum
pulueres imbutos, existimarunt metalla sua
tingere posse magisterio quodam, quod par¬
tem cum parte nuncuparunt, & inde nihil
ctum est. Aliqui tutiam, suis cum additioni¬
bus, vt sanguine draconis, & alijs, cuprum aut
electrum in aurum permutare conati sunt. Alij
iuxta Venetorum artem (vt aiebant) viginti
stelliones, plus minúsve concludebant olla,
fameque redigebant ad insaniam, vt vnam
alia deuoraret, vnica superstite, quam lima¬
turis cupri vel electri pascebant, existimantes
genus hoc animalium in ventriculo suo dige¬
stione sola permutationem optatam efficere:
postremò exurebant animal hoc in rubicun¬
dum puluerem, quem putabant aurum esse,
verùm & eo decepti fuerunt. Alij tandem in
piscibus quos Trutas vulgò solent appellare,
crematis per liquationem, aurum aliquoties
inue¬