233
IN AVRORAM. 41
inuenerunt, non alia de causa, nisi quia genus
hoc piscium, in fluminibus atque torrentibus,
squamas, aureasque scintillas colligere mande¬
reque solitum sit, rarò tamen id contigit. Ta¬
les impostores potissimum inueniuntur in au¬
lis Principum. Non est materia philosopho¬
rum in animalibus quaerenda: hoc omnes ad¬
monitos velim. Attamen est quod sciatur, phi¬
losophos lapidem suum animalem appellas¬
se, quòd postremis suis operationibus, virtute
nobilissimi huius ignei mysterij, liquor obscu¬
rus ex ea materia in suo vase guttatim exudet.
Inde protulerunt praesagium hoc, scilicet po¬
stremis temporibus, purissimum homine in
terras venturum, per quem liberatio mundi
futura esset, guttas hunc ipsum hominem, rosei
rubeíve coloris & sanguineas emissurum, quo
medio mundum à labe redimeret. Pariformi¬
ter & sanguis sui lapidis (in suo genere tamen)
leprosa liberabat metalla, suis ab infirmitati¬
bus, & contagio. Quare non immeritò dixisse
putarunt, suum lapidem animalem esse. Hoc
de mysterio Mercurius ad Regem Calid ita lo¬
quitur: Mysterium hoc solis Dei prophetis per¬
missum est cognoscere, quo fit, vt lapis hic ani¬
malis vocetur. Nam in sanguine lapidis huius
latet anima sua: componitur etiam ex corpo¬
re, spiritu & anima. Simili ratione vocarunt
suum microcosmum, quòd rerum omnium