97
38
QUADRIGAE AVRIFERAE
pidem nostrum volatilem, mortuum vitae reddens,
vitamque impartiens Soli & Lunae; marito &
vxori, qui nisi arte redderentur animati, & eorum
pinguedo cum aqua extraheretur, ita quod tenuè
separaretur à duro, nunquam hoc opus perduce¬
res ad optatum finem. Rem igitur facturus pro¬
culdubio, sustollite aues ex suo nido, easque posteâ
rursus nido restituas. Aqua cum aqua conuenit,
& ascendit, ac spiritus cum spiritibus, vt quae in¬
ter se sint homogenea; quae postquam exaltata sunt.
sac vt descendant, itaque priùs diuidas, quod
priùs natura ligarat, Mercurium essientialem con¬
uertens in ventum: sine qua naturali, & subtili
separatione numquam profutura complebitur ge¬
neratio. Iam, vt ope mea hanc portam occupes,
vltimum hoc secretum tibi volo declarare; aqua
tua debet esse septies sublimata, aliàs naturaliter
nulla fiet dissolutio, nec putrefactionem vllam vi¬
debis, picis instar liquidae, nec apparebunt colo¬
lores, ob defectum ignis in tuo vitro operantis.
Quatuot sunt ignium genera, quae scire debes, na¬
turalis, innaturalis, & contra naturam, elemen¬
talisque qui accendit lignum: his ignibus vtimur,
& non pluribus. Ignis contra naturam debet ex¬
cruciare corpora ipse est draco, quemadmodum
tibi dico; violenter comburens vt ignis inferni.
Ignis naturae est tertium menstruum, ille ignis
naturaliter inest cuique rei, ignem occasionatum,
vocamus innaturalem, vt calorem cinerum, & Bal¬
neorum ad putrefaciendum, absque his ignibus
tu nihil perduxeris ad putrefactionem, vt possit
separari tua materia, vt simul sit proportionata ad
nonam