97
39
SECVNDA ROTA.
nonam coniunctionem, fac igitur ignem intus in
tuo vitro, qui comburat corpora efficaciùs quam,
ignis elementalis, si modo vis facere lucrum ex
nostris secretis ex animi tui sententia, tum tua
femina & putrefient, & germinabunt, auxilian¬
te igne ex occasione nato, naturaliter vt illa post
queant separari, separationis ita debes superare
portam, pôst poteris vlterius progredi arcanae con¬
iunctionis versus portam, in penitiorem arcem
quae te conducet. Vtere meo consilio, si vis rem
facere. Porta haec duabus est obserata seris, vt ex
iis quae consequuntur audies.
De coniunctione, quar¬
ta porta.
POST caput illud naturalis separationis, per
quam nostri lapidis elementa separantur, con¬
sequitur modo caput arcanae coniunctionis, quae
naturas repugnantes coniungit in perfectam vni¬
tatem, & sic eas conuertit, vt nulla ab altera dif¬
fugiat, quando erunt per ignem simul exami¬
nata, firmum adeò existit earum coniugium.
Philosophi itaque hanc definiunt, dicentes nihil
esse coniunctionem aliud quàm copulationem
separatarum qualitatum, aut vt alij volunt,
quandam adaequationem principiorum. Sed
quidam cum Mercurio venali apud pharmaco¬
poeos corpora miscent, qui non potest diui¬
dere eorum elementa, & propterea à via aber¬
rant: nam quò ad anima fuerit separata, & pur¬
gata
C 4