131
Nam per louem significatur supradictum sal, quod per distilla¬
tionem conuertitur in aquilam, hoc est in aquam mercurialem
quam in ista arte aquilam nuncupare consueuimus, propterea
quod superuolat omnes alios spiritus. In libro de aluminibus
& salibus, legimus atramentum, hoc est sulphur regi per aquilam
affirmante Geber philosopho, quo loco sal armoniacum intelli¬
gi debet, per Ganimedem tandae pulchritudinis intelligendum
sulphur, quod aurum appellari diximus alibi. Iupiter uero hu¬
ius amore capitur, propterea quod naturaliter inuicem coniun¬
cti & uniti sint in substantia una, propterea in distillatione por¬
tat eum secum subuolando in coelum, hoc est in capitulum siue
capitellum bociae, hoc est uasis in coeli figura concameratum.
Praeterea scribit Virgilius in 6. Aeneid. de Dædalo cum suo
filio incluso in labyrintho ipsis aptasse alas ex pennis cum caera
quibus euolarent ex labyrintho. Icarus uero nimis alte uolans
in mare praecipitatus est, liquefecerat enim Solis calor caeram
cum qua alae compactae & sibi adoptae erant.
DEMO: Huius fabulae expositionem auide expecto.
GEBER. Dædali nomen graeca dictio est, latinè uarium
significans, & designat nobis sulphur, quod Martis nomine nun¬
cupari diximus, quod admodum uarium est transmutando se
de colore in colorem, & ab una natura in aliam, sulphur istud pa¬
rens est alterius sulphuris admodum subtilis & fusilis, quod sub
Icari nomine Daedali filio intelligitur, est enim arsenicum sub¬
tilior & fusibilior pars Martis. Per Labyrinthum poetae intellige¬
re uolunt uas siue Bocciam, aut potius uilem lapidem philoso¬
phorum in quo dicti sulphures inclusi sunt. Alae autem quibus
auolare conantur, & in altum feruntur, sunt hae res de quibus
mentionem feci lib. 2, cap. 10. dicendo, Corpora quae indigent ad¬
ministratione rerum subleuantium aut exaltantium, sunt genus
& Mars, propter earum tardam fusionem, hoc est solutionem. Ve¬
nus enim Tutia indiget, Mars uero arsenico, nam his rebus fa¬
cile eleuantur & sursum feruntur, nam inter ipsos magna quae¬
dam conuenientia est.
DEMO: